Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 24

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromataSelect Luke 24:1

2et invenerunt lapidem revolutum a monumentoSelect Luke 24:2

3et ingressae non invenerunt corpus Domini IesuSelect Luke 24:3

4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgentiSelect Luke 24:4

5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuisSelect Luke 24:5

6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea essetSelect Luke 24:6

7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgereSelect Luke 24:7

8et recordatae sunt verborum eiusSelect Luke 24:8

9Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibusSelect Luke 24:9

10Erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haecSelect Luke 24:10

11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illisSelect Luke 24:11

12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fueratSelect Luke 24:12

13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine EmmausSelect Luke 24:13

14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderantSelect Luke 24:14

15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illisSelect Luke 24:15

16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerentSelect Luke 24:16

17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristesSelect Luke 24:17

18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebusSelect Luke 24:18

19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populoSelect Luke 24:19

20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eumSelect Luke 24:20

21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta suntSelect Luke 24:21

22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentumSelect Luke 24:22

23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivereSelect Luke 24:23

24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non videruntSelect Luke 24:24

25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetaeSelect Luke 24:25

26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suamSelect Luke 24:26

27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erantSelect Luke 24:27

28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ireSelect Luke 24:28

29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illisSelect Luke 24:29

30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illisSelect Luke 24:30

31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorumSelect Luke 24:31

32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturasSelect Luke 24:32

33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erantSelect Luke 24:33

34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit SimoniSelect Luke 24:34

35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panisSelect Luke 24:35

36Dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timereSelect Luke 24:36

37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videreSelect Luke 24:37

38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestraSelect Luke 24:38

39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habereSelect Luke 24:39

40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedesSelect Luke 24:40

41Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manduceturSelect Luke 24:41

42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellisSelect Luke 24:42

43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eisSelect Luke 24:43

44Et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de meSelect Luke 24:44

45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturasSelect Luke 24:45

46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertiaSelect Luke 24:46

47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab HierosolymaSelect Luke 24:47

48vos autem estis testes horumSelect Luke 24:48

49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex altoSelect Luke 24:49

50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eisSelect Luke 24:50

51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelumSelect Luke 24:51

52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magnoSelect Luke 24:52

53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM LUCAMSelect Luke 24:53

Next: John 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.