Luke 7
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit CapharnaumSelect Luke 7:1
2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosusSelect Luke 7:2
3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eiusSelect Luke 7:3
4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestesSelect Luke 7:4
5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobisSelect Luke 7:5
6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intresSelect Luke 7:6
7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meusSelect Luke 7:7
8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facitSelect Luke 7:8
9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveniSelect Luke 7:9
10Et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanumSelect Luke 7:10
11Et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosaSelect Luke 7:11
12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illaSelect Luke 7:12
13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flereSelect Luke 7:13
14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surgeSelect Luke 7:14
15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suaeSelect Luke 7:15
16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suamSelect Luke 7:16
17Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionemSelect Luke 7:17
18Et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus hisSelect Luke 7:18
19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamusSelect Luke 7:19
20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamusSelect Luke 7:20
21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visumSelect Luke 7:21
22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizanturSelect Luke 7:22
23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in meSelect Luke 7:23
24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveriSelect Luke 7:24
25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum suntSelect Luke 7:25
26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetamSelect Luke 7:26
27Hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante teSelect Luke 7:27
28Dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illoSelect Luke 7:28
29Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo IohannisSelect Luke 7:29
30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eoSelect Luke 7:30
31Cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes suntSelect Luke 7:31
32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastisSelect Luke 7:32
33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habetSelect Luke 7:33
34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorumSelect Luke 7:34
35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suisSelect Luke 7:35
36Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuitSelect Luke 7:36
37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguentiSelect Luke 7:37
38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebatSelect Luke 7:38
39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix estSelect Luke 7:39
40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dicSelect Luke 7:40
41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquagintaSelect Luke 7:41
42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diligetSelect Luke 7:42
43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicastiSelect Luke 7:43
44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersitSelect Luke 7:44
45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meosSelect Luke 7:45
46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meosSelect Luke 7:46
47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligitSelect Luke 7:47
48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccataSelect Luke 7:48
49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittitSelect Luke 7:49
50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in paceSelect Luke 7:50
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation