Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 10

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illosSelect Mark 10:1

2et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eumSelect Mark 10:2

3at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit MosesSelect Mark 10:3

4qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittereSelect Mark 10:4

5quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istudSelect Mark 10:5

6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos DeusSelect Mark 10:6

7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suamSelect Mark 10:7

8et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caroSelect Mark 10:8

9quod ergo Deus iunxit homo non separetSelect Mark 10:9

10Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eumSelect Mark 10:10

11Et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eamSelect Mark 10:11

12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechaturSelect Mark 10:12

13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibusSelect Mark 10:13

14quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum DeiSelect Mark 10:14

15amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illudSelect Mark 10:15

16et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eosSelect Mark 10:16

17Et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiamSelect Mark 10:17

18Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus DeusSelect Mark 10:18

19praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matremSelect Mark 10:19

20et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute meaSelect Mark 10:20

21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere meSelect Mark 10:21

22Qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multasSelect Mark 10:22

23et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibuntSelect Mark 10:23

24discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introireSelect Mark 10:24

25facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum DeiSelect Mark 10:25

26qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieriSelect Mark 10:26

27et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud DeumSelect Mark 10:27

28coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus teSelect Mark 10:28

29Respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangeliumSelect Mark 10:29

30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternamSelect Mark 10:30

31Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primiSelect Mark 10:31

32Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei venturaSelect Mark 10:32

33quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibusSelect Mark 10:33

34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurgetSelect Mark 10:34

35Et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobisSelect Mark 10:35

36at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobisSelect Mark 10:36

37et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tuaSelect Mark 10:37

38Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizariSelect Mark 10:38

39at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabiminiSelect Mark 10:39

40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum estSelect Mark 10:40

41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et IohanneSelect Mark 10:41

42Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorumSelect Mark 10:42

43non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester ministerSelect Mark 10:43

44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servusSelect Mark 10:44

45Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multisSelect Mark 10:45

46Et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicansSelect Mark 10:46

47qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere meiSelect Mark 10:47

48et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere meiSelect Mark 10:48

49et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat teSelect Mark 10:49

50qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eumSelect Mark 10:50

51et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videamSelect Mark 10:51

52Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in viaSelect Mark 10:52

Next: Mark 11Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.