Mark 12
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus estSelect Mark 12:1
2et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineaeSelect Mark 12:2
3qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuumSelect Mark 12:3
4et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfeceruntSelect Mark 12:4
5et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentesSelect Mark 12:5
6adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meumSelect Mark 12:6
7coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditasSelect Mark 12:7
8et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineamSelect Mark 12:8
9quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliisSelect Mark 12:9
10nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliSelect Mark 12:10
11a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostrisSelect Mark 12:11
12Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abieruntSelect Mark 12:12
13Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verboSelect Mark 12:13
14qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimusSelect Mark 12:14
15qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videamSelect Mark 12:15
16at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi CaesarisSelect Mark 12:16
17respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eoSelect Mark 12:17
18et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentesSelect Mark 12:18
19magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suoSelect Mark 12:19
20septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semineSelect Mark 12:20
21et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiterSelect Mark 12:21
22et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulierSelect Mark 12:22
23in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxoremSelect Mark 12:23
24et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem DeiSelect Mark 12:24
25cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelisSelect Mark 12:25
26de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus IacobSelect Mark 12:26
27non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratisSelect Mark 12:27
28Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatumSelect Mark 12:28
29Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus estSelect Mark 12:29
30et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatumSelect Mark 12:30
31secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non estSelect Mark 12:31
32Et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eumSelect Mark 12:32
33et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiisSelect Mark 12:33
34Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei Et nemo iam audebat eum interrogareSelect Mark 12:34
35Et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse DavidSelect Mark 12:35
36ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumSelect Mark 12:36
37ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivitSelect Mark 12:37
38Et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foroSelect Mark 12:38
39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenisSelect Mark 12:39
40Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudiciumSelect Mark 12:40
41et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multaSelect Mark 12:41
42cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadransSelect Mark 12:42
43et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilaciumSelect Mark 12:43
44omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suumSelect Mark 12:44
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation