Mark 13
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structuraeSelect Mark 13:1
2et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruaturSelect Mark 13:2
3Et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et AndreasSelect Mark 13:3
4dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummariSelect Mark 13:4
5et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducatSelect Mark 13:5
6multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducentSelect Mark 13:6
7cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finisSelect Mark 13:7
8exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haecSelect Mark 13:8
9Videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illisSelect Mark 13:9
10Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangeliumSelect Mark 13:10
11Et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus SanctusSelect Mark 13:11
12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eosSelect Mark 13:12
13et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus eritSelect Mark 13:13
14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montesSelect Mark 13:14
15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo suaSelect Mark 13:15
16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suumSelect Mark 13:16
17Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebusSelect Mark 13:17
18Orate vero ut hieme non fiantSelect Mark 13:18
19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fientSelect Mark 13:19
20Et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit diesSelect Mark 13:20
21Et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritisSelect Mark 13:21
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electosSelect Mark 13:22
23vos ergo videte ecce praedixi vobis omniaSelect Mark 13:23
24Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suumSelect Mark 13:24
25et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebunturSelect Mark 13:25
26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloriaSelect Mark 13:26
27et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeliSelect Mark 13:27
28a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestasSelect Mark 13:28
29sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiisSelect Mark 13:29
30amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiantSelect Mark 13:30
31caelum et terra transibunt verba autem mea non transibuntSelect Mark 13:31
32De die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi PaterSelect Mark 13:32
33Videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sitSelect Mark 13:33
34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigiletSelect Mark 13:34
35Vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an maneSelect Mark 13:35
36ne cum venerit repente inveniat vos dormientesSelect Mark 13:36
37quod autem vobis dico omnibus dico vigilateSelect Mark 13:37
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation