Mark 15
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio Vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt PilatoSelect Mark 15:1
2Et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicisSelect Mark 15:2
3Et accusabant eum summi sacerdotes in multisSelect Mark 15:3
4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusantSelect Mark 15:4
5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur PilatusSelect Mark 15:5
6Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissentSelect Mark 15:6
7Erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidiumSelect Mark 15:7
8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illisSelect Mark 15:8
9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem IudaeorumSelect Mark 15:9
10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotesSelect Mark 15:10
11Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eisSelect Mark 15:11
12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi IudaeorumSelect Mark 15:12
13at illi iterum clamaverunt crucifige eumSelect Mark 15:13
14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eumSelect Mark 15:14
15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigereturSelect Mark 15:15
16Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortemSelect Mark 15:16
17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronamSelect Mark 15:17
18et coeperunt salutare eum have rex IudaeorumSelect Mark 15:18
19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eumSelect Mark 15:19
20Et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis Et educunt illum ut crucifigerent eumSelect Mark 15:20
21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eiusSelect Mark 15:21
22Et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locusSelect Mark 15:22
23Et dabant ei bibere murratum vinum et non accepitSelect Mark 15:23
24Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleretSelect Mark 15:24
25Erat autem hora tertia et crucifixerunt eumSelect Mark 15:25
26Et erat titulus causae eius inscriptus rex IudaeorumSelect Mark 15:26
27Et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eiusSelect Mark 15:27
28Et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus estSelect Mark 15:28
29Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificatSelect Mark 15:29
30salvum fac temet ipsum descendens de cruceSelect Mark 15:30
31Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facereSelect Mark 15:31
32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur eiSelect Mark 15:32
33Et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonamSelect Mark 15:33
34Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti meSelect Mark 15:34
35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocatSelect Mark 15:35
36Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eumSelect Mark 15:36
37Iesus autem emissa voce magna exspiravitSelect Mark 15:37
38Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsumSelect Mark 15:38
39Videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei eratSelect Mark 15:39
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et SalomeSelect Mark 15:40
41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant HierosolymaSelect Mark 15:41
42Et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatumSelect Mark 15:42
43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus IesuSelect Mark 15:43
44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus essetSelect Mark 15:44
45et cum cognovisset a centurione donavit corpus IosephSelect Mark 15:45
46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumentiSelect Mark 15:46
47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi ponereturSelect Mark 15:47
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation