Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 16

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eumSelect Mark 16:1

2Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam soleSelect Mark 16:2

3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumentiSelect Mark 16:3

4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valdeSelect Mark 16:4

5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipueruntSelect Mark 16:5

6Qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eumSelect Mark 16:6

7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobisSelect Mark 16:7

8At illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enimSelect Mark 16:8

9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemoniaSelect Mark 16:9

10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibusSelect Mark 16:10

11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non credideruntSelect Mark 16:11

12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villamSelect Mark 16:12

13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis credideruntSelect Mark 16:13

14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderantSelect Mark 16:14

15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturaeSelect Mark 16:15

16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabiturSelect Mark 16:16

17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novisSelect Mark 16:17

18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebuntSelect Mark 16:18

19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris DeiSelect Mark 16:19

20illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM MARCUMSelect Mark 16:20

Next: Luke 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.