Mark 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et iterum intravit Capharnaum post diesSelect Mark 2:1
2et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbumSelect Mark 2:2
3et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabaturSelect Mark 2:3
4et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebatSelect Mark 2:4
5cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccataSelect Mark 2:5
6erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suisSelect Mark 2:6
7quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus DeusSelect Mark 2:7
8quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestrisSelect Mark 2:8
9quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambulaSelect Mark 2:9
10ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralyticoSelect Mark 2:10
11tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuamSelect Mark 2:11
12et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimusSelect Mark 2:12
13Et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eosSelect Mark 2:13
14et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eumSelect Mark 2:14
15Et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eumSelect Mark 2:15
16et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vesterSelect Mark 2:16
17Hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatoresSelect Mark 2:17
18et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunantSelect Mark 2:18
19et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunareSelect Mark 2:19
20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa dieSelect Mark 2:20
21nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fitSelect Mark 2:21
22et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debetSelect Mark 2:22
23Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicasSelect Mark 2:23
24Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licetSelect Mark 2:24
25et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erantSelect Mark 2:25
26quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erantSelect Mark 2:26
27Et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatumSelect Mark 2:27
28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbatiSelect Mark 2:28
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation