Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 1

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Liber generationis Iesu Christi filii David filii AbrahamSelect Matthew 1:1

2Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eiusSelect Matthew 1:2

3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit AramSelect Matthew 1:3

4Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit SalmonSelect Matthew 1:4

5Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regemSelect Matthew 1:5

6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit UriaeSelect Matthew 1:6

7Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit AsaSelect Matthew 1:7

8Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit OziamSelect Matthew 1:8

9Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit EzechiamSelect Matthew 1:9

10Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit IosiamSelect Matthew 1:10

11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione BabylonisSelect Matthew 1:11

12et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit ZorobabelSelect Matthew 1:12

13Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit AzorSelect Matthew 1:13

14Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit EliudSelect Matthew 1:14

15Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit IacobSelect Matthew 1:15

16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur ChristusSelect Matthew 1:16

17Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecimSelect Matthew 1:17

18Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu SanctoSelect Matthew 1:18

19Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eamSelect Matthew 1:19

20haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto estSelect Matthew 1:20

21pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorumSelect Matthew 1:21

22hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentemSelect Matthew 1:22

23ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum DeusSelect Matthew 1:23

24exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suamSelect Matthew 1:24

25et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius IesumSelect Matthew 1:25

Next: Matthew 2Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.