Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 10

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatemSelect Matthew 10:1

2Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eiusSelect Matthew 10:2

3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et ThaddeusSelect Matthew 10:3

4Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eumSelect Matthew 10:4

5Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritisSelect Matthew 10:5

6sed potius ite ad oves quae perierunt domus IsrahelSelect Matthew 10:6

7Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorumSelect Matthew 10:7

8infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis dateSelect Matthew 10:8

9nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestrisSelect Matthew 10:9

10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suoSelect Matthew 10:10

11In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatisSelect Matthew 10:11

12Intrantes autem in domum salutate eamSelect Matthew 10:12

13et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertaturSelect Matthew 10:13

14Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestrisSelect Matthew 10:14

15amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitatiSelect Matthew 10:15

16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbaeSelect Matthew 10:16

17Cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vosSelect Matthew 10:17

18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibusSelect Matthew 10:18

19Cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquaminiSelect Matthew 10:19

20non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobisSelect Matthew 10:20

21tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficientSelect Matthew 10:21

22et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus eritSelect Matthew 10:22

23Cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominisSelect Matthew 10:23

24Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suumSelect Matthew 10:24

25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius Si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eiusSelect Matthew 10:25

26ne ergo timueritis eos Nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scieturSelect Matthew 10:26

27Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tectaSelect Matthew 10:27

28et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennamSelect Matthew 10:28

29nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestroSelect Matthew 10:29

30vestri autem et capilli capitis omnes numerati suntSelect Matthew 10:30

31nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vosSelect Matthew 10:31

32omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelisSelect Matthew 10:32

33Qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelisSelect Matthew 10:33

34Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladiumSelect Matthew 10:34

35veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suamSelect Matthew 10:35

36et inimici hominis domestici eiusSelect Matthew 10:36

37Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignusSelect Matthew 10:37

38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignusSelect Matthew 10:38

39Qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eamSelect Matthew 10:39

40Qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misitSelect Matthew 10:40

41Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipietSelect Matthew 10:41

42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suamSelect Matthew 10:42

Next: Matthew 11Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.