Matthew 14
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam IesuSelect Matthew 14:1
2et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eoSelect Matthew 14:2
3Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris suiSelect Matthew 14:3
4dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eamSelect Matthew 14:4
5et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebantSelect Matthew 14:5
6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit HerodiSelect Matthew 14:6
7unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eoSelect Matthew 14:7
8at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis BaptistaeSelect Matthew 14:8
9et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dariSelect Matthew 14:9
10misitque et decollavit Iohannem in carcereSelect Matthew 14:10
11et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suaeSelect Matthew 14:11
12et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt IesuSelect Matthew 14:12
13Quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibusSelect Matthew 14:13
14et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorumSelect Matthew 14:14
15Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escasSelect Matthew 14:15
16Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducareSelect Matthew 14:16
17responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos piscesSelect Matthew 14:17
18qui ait eis adferte illos mihi hucSelect Matthew 14:18
19et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbisSelect Matthew 14:19
20et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenosSelect Matthew 14:20
21manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulisSelect Matthew 14:21
22Et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbasSelect Matthew 14:22
23Et dimissa turba ascendit in montem solus orare Vespere autem facto solus erat ibiSelect Matthew 14:23
24navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventusSelect Matthew 14:24
25quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mareSelect Matthew 14:25
26et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaveruntSelect Matthew 14:26
27statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timereSelect Matthew 14:27
28Respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquasSelect Matthew 14:28
29at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad IesumSelect Matthew 14:29
30videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me facSelect Matthew 14:30
31et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitastiSelect Matthew 14:31
32Et cum ascendissent in naviculam cessavit ventusSelect Matthew 14:32
33qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei esSelect Matthew 14:33
34et cum transfretassent venerunt in terram GennesarSelect Matthew 14:34
35Et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentesSelect Matthew 14:35
36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti suntSelect Matthew 14:36
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation