Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 16

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eisSelect Matthew 16:1

2At ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelumSelect Matthew 16:2

3et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelumSelect Matthew 16:3

4faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis Generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiitSelect Matthew 16:4

5et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipereSelect Matthew 16:5

6Qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et SadducaeorumSelect Matthew 16:6

7At illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimusSelect Matthew 16:7

8sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetisSelect Matthew 16:8

9nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistisSelect Matthew 16:9

10neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistisSelect Matthew 16:10

11quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et SadducaeorumSelect Matthew 16:11

12tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et SadducaeorumSelect Matthew 16:12

13Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominisSelect Matthew 16:13

14at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetisSelect Matthew 16:14

15dicit illis vos autem quem me esse dicitisSelect Matthew 16:15

16respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei viviSelect Matthew 16:16

17Respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis estSelect Matthew 16:17

18et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eamSelect Matthew 16:18

19et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelisSelect Matthew 16:19

20Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus ChristusSelect Matthew 16:20

21exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgereSelect Matthew 16:21

22Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hocSelect Matthew 16:22

23qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominumSelect Matthew 16:23

24Tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur meSelect Matthew 16:24

25qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eamSelect Matthew 16:25

26quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima suaSelect Matthew 16:26

27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eiusSelect Matthew 16:27

28Amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suoSelect Matthew 16:28

Next: Matthew 17Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.