Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 18

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorumSelect Matthew 18:1

2et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorumSelect Matthew 18:2

3et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorumSelect Matthew 18:3

4quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorumSelect Matthew 18:4

5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipitSelect Matthew 18:5

6Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum marisSelect Matthew 18:6

7vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venitSelect Matthew 18:7

8Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternumSelect Matthew 18:8

9et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignisSelect Matthew 18:9

10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis estSelect Matthew 18:10

11venit enim Filius hominis salvare quod perieratSelect Matthew 18:11

12Quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravitSelect Matthew 18:12

13et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraveruntSelect Matthew 18:13

14sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istisSelect Matthew 18:14

15Si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuumSelect Matthew 18:15

16Si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbumSelect Matthew 18:16

17quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanusSelect Matthew 18:17

18Amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caeloSelect Matthew 18:18

19Iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis estSelect Matthew 18:19

20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorumSelect Matthew 18:20

21Tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septiesSelect Matthew 18:21

22dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septiesSelect Matthew 18:22

23Ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suisSelect Matthew 18:23

24et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talentaSelect Matthew 18:24

25cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddiSelect Matthew 18:25

26procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibiSelect Matthew 18:26

27misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit eiSelect Matthew 18:27

28egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debesSelect Matthew 18:28

29et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibiSelect Matthew 18:29

30ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitumSelect Matthew 18:30

31videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erantSelect Matthew 18:31

32tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti meSelect Matthew 18:32

33non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sumSelect Matthew 18:33

34et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitumSelect Matthew 18:34

35sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestrisSelect Matthew 18:35

Next: Matthew 19Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.