Matthew 19
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans IordanenSelect Matthew 19:1
2et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibiSelect Matthew 19:2
3et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causaSelect Matthew 19:3
4qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eosSelect Matthew 19:4
5et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne unaSelect Matthew 19:5
6itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separetSelect Matthew 19:6
7dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittereSelect Matthew 19:7
8ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuitSelect Matthew 19:8
9Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechaturSelect Matthew 19:9
10Dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubereSelect Matthew 19:10
11qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum estSelect Matthew 19:11
12sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiatSelect Matthew 19:12
13Tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eisSelect Matthew 19:13
14Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorumSelect Matthew 19:14
15et cum inposuisset eis manus abiit indeSelect Matthew 19:15
16Et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternamSelect Matthew 19:16
17qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandataSelect Matthew 19:17
18dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dicesSelect Matthew 19:18
19honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsumSelect Matthew 19:19
20dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deestSelect Matthew 19:20
21Ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere meSelect Matthew 19:21
22Cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessionesSelect Matthew 19:22
23Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorumSelect Matthew 19:23
24et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorumSelect Matthew 19:24
25auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esseSelect Matthew 19:25
26aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia suntSelect Matthew 19:26
27tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobisSelect Matthew 19:27
28Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae Sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus IsrahelSelect Matthew 19:28
29Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebitSelect Matthew 19:29
30Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primiSelect Matthew 19:30
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation