Matthew 20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suamSelect Matthew 20:1
2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suamSelect Matthew 20:2
3et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiososSelect Matthew 20:3
4et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobisSelect Matthew 20:4
5illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiterSelect Matthew 20:5
6circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosiSelect Matthew 20:6
7dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineamSelect Matthew 20:7
8cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primosSelect Matthew 20:8
9cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denariosSelect Matthew 20:9
10venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denariosSelect Matthew 20:10
11et accipientes murmurabant adversus patrem familiasSelect Matthew 20:11
12dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestusSelect Matthew 20:12
13at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecumSelect Matthew 20:13
14tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibiSelect Matthew 20:14
15aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sumSelect Matthew 20:15
16sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electiSelect Matthew 20:16
17Et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illisSelect Matthew 20:17
18ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morteSelect Matthew 20:18
19et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurgetSelect Matthew 20:19
20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eoSelect Matthew 20:20
21qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuoSelect Matthew 20:21
22respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumusSelect Matthew 20:22
23ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meoSelect Matthew 20:23
24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribusSelect Matthew 20:24
25Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eosSelect Matthew 20:25
26non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester ministerSelect Matthew 20:26
27et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servusSelect Matthew 20:27
28Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multisSelect Matthew 20:28
29Et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multaSelect Matthew 20:29
30et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili DavidSelect Matthew 20:30
31turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili DavidSelect Matthew 20:31
32et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobisSelect Matthew 20:32
33dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostriSelect Matthew 20:33
34misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eumSelect Matthew 20:34
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation