Matthew 22
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicensSelect Matthew 22:1
2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suoSelect Matthew 22:2
3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venireSelect Matthew 22:3
4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptiasSelect Matthew 22:4
5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suamSelect Matthew 22:5
6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occideruntSelect Matthew 22:6
7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succenditSelect Matthew 22:7
8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digniSelect Matthew 22:8
9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptiasSelect Matthew 22:9
10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentiumSelect Matthew 22:10
11Intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptialiSelect Matthew 22:11
12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuitSelect Matthew 22:12
13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentiumSelect Matthew 22:13
14multi autem sunt vocati pauci vero electiSelect Matthew 22:14
15Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermoneSelect Matthew 22:15
16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominumSelect Matthew 22:16
17dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an nonSelect Matthew 22:17
18cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritaeSelect Matthew 22:18
19ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denariumSelect Matthew 22:19
20et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptioSelect Matthew 22:20
21dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei DeoSelect Matthew 22:21
22et audientes mirati sunt et relicto eo abieruntSelect Matthew 22:22
23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eumSelect Matthew 22:23
24dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suoSelect Matthew 22:24
25erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suoSelect Matthew 22:25
26similiter secundus et tertius usque ad septimumSelect Matthew 22:26
27novissime autem omnium et mulier defuncta estSelect Matthew 22:27
28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eamSelect Matthew 22:28
29respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem DeiSelect Matthew 22:29
30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caeloSelect Matthew 22:30
31de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobisSelect Matthew 22:31
32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventiumSelect Matthew 22:32
33et audientes turbae mirabantur in doctrina eiusSelect Matthew 22:33
34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unumSelect Matthew 22:34
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eumSelect Matthew 22:35
36magister quod est mandatum magnum in legeSelect Matthew 22:36
37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tuaSelect Matthew 22:37
38hoc est maximum et primum mandatumSelect Matthew 22:38
39secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsumSelect Matthew 22:39
40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetaeSelect Matthew 22:40
41Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos IesusSelect Matthew 22:41
42dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei DavidSelect Matthew 22:42
43ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicensSelect Matthew 22:43
44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumSelect Matthew 22:44
45si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius estSelect Matthew 22:45
46Et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogareSelect Matthew 22:46
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation