Matthew 23
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suosSelect Matthew 23:1
2dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et PharisaeiSelect Matthew 23:2
3omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciuntSelect Matthew 23:3
4Alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movereSelect Matthew 23:4
5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbriasSelect Matthew 23:5
6amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogisSelect Matthew 23:6
7et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbiSelect Matthew 23:7
8Vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estisSelect Matthew 23:8
9et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis estSelect Matthew 23:9
10nec vocemini magistri quia magister vester unus est ChristusSelect Matthew 23:10
11qui maior est vestrum erit minister vesterSelect Matthew 23:11
12Qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabiturSelect Matthew 23:12
13Vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrareSelect Matthew 23:13
15Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vosSelect Matthew 23:15
16vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debetSelect Matthew 23:16
17stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurumSelect Matthew 23:17
18et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debetSelect Matthew 23:18
19caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donumSelect Matthew 23:19
20qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud suntSelect Matthew 23:20
21et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipsoSelect Matthew 23:21
22et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eumSelect Matthew 23:22
23Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittereSelect Matthew 23:23
24Duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientesSelect Matthew 23:24
25Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditiaSelect Matthew 23:25
26Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundumSelect Matthew 23:26
27Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitiaSelect Matthew 23:27
28sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitateSelect Matthew 23:28
29Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorumSelect Matthew 23:29
30et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarumSelect Matthew 23:30
31itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occideruntSelect Matthew 23:31
32Et vos implete mensuram patrum vestrorumSelect Matthew 23:32
33serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennaeSelect Matthew 23:33
34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatemSelect Matthew 23:34
35ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altareSelect Matthew 23:35
36amen dico vobis venient haec omnia super generationem istamSelect Matthew 23:36
37Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluistiSelect Matthew 23:37
38ecce relinquitur vobis domus vestra desertaSelect Matthew 23:38
39dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine DominiSelect Matthew 23:39
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation