Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 25

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsaeSelect Matthew 25:1

2quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentesSelect Matthew 25:2

3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secumSelect Matthew 25:3

4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibusSelect Matthew 25:4

5moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormieruntSelect Matthew 25:5

6media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam eiSelect Matthew 25:6

7tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suasSelect Matthew 25:7

8fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extingunturSelect Matthew 25:8

9responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobisSelect Matthew 25:9

10dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianuaSelect Matthew 25:10

11novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobisSelect Matthew 25:11

12at ille respondens ait amen dico vobis nescio vosSelect Matthew 25:12

13vigilate itaque quia nescitis diem neque horamSelect Matthew 25:13

14Sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona suaSelect Matthew 25:14

15Et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statimSelect Matthew 25:15

16abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinqueSelect Matthew 25:16

17similiter qui duo acceperat lucratus est alia duoSelect Matthew 25:17

18qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini suiSelect Matthew 25:18

19post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eisSelect Matthew 25:19

20et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sumSelect Matthew 25:20

21ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tuiSelect Matthew 25:21

22accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sumSelect Matthew 25:22

23ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tuiSelect Matthew 25:23

24accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsistiSelect Matthew 25:24

25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum estSelect Matthew 25:25

26respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsiSelect Matthew 25:26

27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usuraSelect Matthew 25:27

28tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talentaSelect Matthew 25:28

29Omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eoSelect Matthew 25:29

30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentiumSelect Matthew 25:30

31Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suaeSelect Matthew 25:31

32et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedisSelect Matthew 25:32

33et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistrisSelect Matthew 25:33

34tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundiSelect Matthew 25:34

35esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis meSelect Matthew 25:35

36nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad meSelect Matthew 25:36

37tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potumSelect Matthew 25:37

38quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimusSelect Matthew 25:38

39aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad teSelect Matthew 25:39

40et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistisSelect Matthew 25:40

41tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eiusSelect Matthew 25:41

42esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potumSelect Matthew 25:42

43hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis meSelect Matthew 25:43

44tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibiSelect Matthew 25:44

45tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistisSelect Matthew 25:45

46et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternamSelect Matthew 25:46

Next: Matthew 26Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.