Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 27

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderentSelect Matthew 27:1

2Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidiSelect Matthew 27:2

3Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribusSelect Matthew 27:3

4dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu viderisSelect Matthew 27:4

5et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspenditSelect Matthew 27:5

6principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis estSelect Matthew 27:6

7consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorumSelect Matthew 27:7

8propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diemSelect Matthew 27:8

9tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis IsrahelSelect Matthew 27:9

10et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi DominusSelect Matthew 27:10

11Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicisSelect Matthew 27:11

12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil responditSelect Matthew 27:12

13tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimoniaSelect Matthew 27:13

14et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementerSelect Matthew 27:14

15Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissentSelect Matthew 27:15

16Habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur BarabbasSelect Matthew 27:16

17congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur ChristusSelect Matthew 27:17

18sciebat enim quod per invidiam tradidissent eumSelect Matthew 27:18

19Sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eumSelect Matthew 27:19

20Princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderentSelect Matthew 27:20

21respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt BarabbanSelect Matthew 27:21

22Dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur ChristusSelect Matthew 27:22

23dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigaturSelect Matthew 27:23

24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritisSelect Matthew 27:24

25et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostrosSelect Matthew 27:25

26Tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigereturSelect Matthew 27:26

27Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortemSelect Matthew 27:27

28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt eiSelect Matthew 27:28

29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex IudaeorumSelect Matthew 27:29

30Et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eiusSelect Matthew 27:30

31et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius Et duxerunt eum ut crucifigerentSelect Matthew 27:31

32exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eiusSelect Matthew 27:32

33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locusSelect Matthew 27:33

34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibereSelect Matthew 27:34

35Postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentesSelect Matthew 27:35

36et sedentes servabant eumSelect Matthew 27:36

37Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex IudaeorumSelect Matthew 27:37

38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistrisSelect Matthew 27:38

39Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita suaSelect Matthew 27:39

40et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruceSelect Matthew 27:40

41Similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentesSelect Matthew 27:41

42alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus eiSelect Matthew 27:42

43confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sumSelect Matthew 27:43

44Id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant eiSelect Matthew 27:44

45A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonamSelect Matthew 27:45

46Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti meSelect Matthew 27:46

47quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat isteSelect Matthew 27:47

48Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibereSelect Matthew 27:48

49ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eumSelect Matthew 27:49

50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritumSelect Matthew 27:50

51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum Et terra mota est et petrae scissae suntSelect Matthew 27:51

52et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexeruntSelect Matthew 27:52

53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multisSelect Matthew 27:53

54Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat isteSelect Matthew 27:54

55Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes eiSelect Matthew 27:55

56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum ZebedaeiSelect Matthew 27:56

57Cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat IesuSelect Matthew 27:57

58hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpusSelect Matthew 27:58

59Et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone mundaSelect Matthew 27:59

60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiitSelect Matthew 27:60

61Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrumSelect Matthew 27:61

62Altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad PilatumSelect Matthew 27:62

63dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgamSelect Matthew 27:63

64iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior prioreSelect Matthew 27:64

65ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitisSelect Matthew 27:65

66illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibusSelect Matthew 27:66

Next: Matthew 28Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.