Matthew 28
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrumSelect Matthew 28:1
2et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eumSelect Matthew 28:2
3erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nixSelect Matthew 28:3
4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortuiSelect Matthew 28:4
5respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritisSelect Matthew 28:5
6non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat DominusSelect Matthew 28:6
7et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobisSelect Matthew 28:7
8Et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eiusSelect Matthew 28:8
9Et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eumSelect Matthew 28:9
10tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbuntSelect Matthew 28:10
11quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerantSelect Matthew 28:11
12et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibusSelect Matthew 28:12
13dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibusSelect Matthew 28:13
14et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemusSelect Matthew 28:14
15at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diemSelect Matthew 28:15
16undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis IesusSelect Matthew 28:16
17et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaveruntSelect Matthew 28:17
18et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terraSelect Matthew 28:18
19euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus SanctiSelect Matthew 28:19
20docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUMSelect Matthew 28:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation