Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 10

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 10:1

2fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castraSelect Numbers 10:2

3cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculiSelect Numbers 10:3

4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis IsrahelSelect Numbers 10:4

5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagamSelect Numbers 10:5

6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectioneSelect Numbers 10:6

7quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabuntSelect Numbers 10:7

8filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestrisSelect Numbers 10:8

9si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorumSelect Numbers 10:9

10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vesterSelect Numbers 10:10

11anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederisSelect Numbers 10:11

12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine PharanSelect Numbers 10:12

13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu MosiSelect Numbers 10:13

14filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius AminadabSelect Numbers 10:14

15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius SuarSelect Numbers 10:15

16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius HelonSelect Numbers 10:16

17depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et MerariSelect Numbers 10:17

18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius SedeurSelect Numbers 10:18

19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius SurisaddaiSelect Numbers 10:19

20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius DuhelSelect Numbers 10:20

21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locumSelect Numbers 10:21

22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius AmmiudSelect Numbers 10:22

23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius PhadassurSelect Numbers 10:23

24et in tribu Beniamin dux Abidan filius GedeonisSelect Numbers 10:24

25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius AmisaddaiSelect Numbers 10:25

26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius OchranSelect Numbers 10:26

27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius HenanSelect Numbers 10:27

28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebanturSelect Numbers 10:28

29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit IsraheliSelect Numbers 10:29

30cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sumSelect Numbers 10:30

31et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor nosterSelect Numbers 10:31

32cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibiSelect Numbers 10:32

33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locumSelect Numbers 10:33

34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederentSelect Numbers 10:34

35cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tuaSelect Numbers 10:35

36cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus IsrahelSelect Numbers 10:36

Next: Numbers 11Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.