Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 15

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 15:1

2loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobisSelect Numbers 15:2

3et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibusSelect Numbers 15:3

4offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hinSelect Numbers 15:4

5et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulosSelect Numbers 15:5

6et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hinSelect Numbers 15:6

7et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis DominoSelect Numbers 15:7

8quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimasSelect Numbers 15:8

9dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hinSelect Numbers 15:9

10et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris DominoSelect Numbers 15:10

11sic facietisSelect Numbers 15:11

12per singulos boves et arietes et agnos et hedosSelect Numbers 15:12

13tam indigenae quam peregriniSelect Numbers 15:13

14eodem ritu offerent sacrificiaSelect Numbers 15:14

15unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terraeSelect Numbers 15:15

16locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 15:16

17loquere filiis Israhel et dices ad eosSelect Numbers 15:17

18cum veneritis in terram quam dabo vobisSelect Numbers 15:18

19et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias DominoSelect Numbers 15:19

20de cibis vestris sicut de areis primitias separatisSelect Numbers 15:20

21ita et de pulmentis dabitis primitiva DominoSelect Numbers 15:21

22quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad MosenSelect Numbers 15:22

23et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultraSelect Numbers 15:23

24oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccatoSelect Numbers 15:24

25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suoSelect Numbers 15:25

26et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiamSelect Numbers 15:26

27quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suoSelect Numbers 15:27

28et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illiSelect Numbers 15:28

29tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantesSelect Numbers 15:29

30anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suoSelect Numbers 15:30

31verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suamSelect Numbers 15:31

32factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbatiSelect Numbers 15:32

33obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudiniSelect Numbers 15:33

34qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberentSelect Numbers 15:34

35dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castraSelect Numbers 15:35

36cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat DominusSelect Numbers 15:36

37dixit quoque Dominus ad MosenSelect Numbers 15:37

38loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinasSelect Numbers 15:38

39quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantesSelect Numbers 15:39

40sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suoSelect Numbers 15:40

41ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester DeusSelect Numbers 15:41

Next: Numbers 16Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.