Numbers 21
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedamSelect Numbers 21:1
2at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eiusSelect Numbers 21:2
3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathemaSelect Numbers 21:3
4profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laborisSelect Numbers 21:4
5locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimoSelect Numbers 21:5
6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorumSelect Numbers 21:6
7venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populoSelect Numbers 21:7
8et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivetSelect Numbers 21:8
9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabanturSelect Numbers 21:9
10profectique filii Israhel castrametati sunt in ObothSelect Numbers 21:10
11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagamSelect Numbers 21:11
12et inde moventes venerunt ad torrentem ZaredSelect Numbers 21:12
13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et AmorreosSelect Numbers 21:13
14unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus ArnonSelect Numbers 21:14
15scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus MoabitarumSelect Numbers 21:15
16ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquamSelect Numbers 21:16
17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebantSelect Numbers 21:17
18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine MatthanaSelect Numbers 21:18
19de Matthana Nahalihel de Nahalihel in BamothSelect Numbers 21:19
20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertumSelect Numbers 21:20
21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicensSelect Numbers 21:21
22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuosSelect Numbers 21:22
23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eumSelect Numbers 21:23
24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini AmmanitarumSelect Numbers 21:24
25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eiusSelect Numbers 21:25
26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque ArnonSelect Numbers 21:26
27idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas SeonSelect Numbers 21:27
28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum ArnonSelect Numbers 21:28
29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum SeonSelect Numbers 21:29
30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque MedabaSelect Numbers 21:30
31habitavit itaque Israhel in terra AmorreiSelect Numbers 21:31
32misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatoresSelect Numbers 21:32
33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in EdraiSelect Numbers 21:33
34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori EsebonSelect Numbers 21:34
35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illiusSelect Numbers 21:35
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society