Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 24

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suumSelect Numbers 24:1

2et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu DeiSelect Numbers 24:2

3adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculusSelect Numbers 24:3

4dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eiusSelect Numbers 24:4

5quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua IsrahelSelect Numbers 24:5

6ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquasSelect Numbers 24:6

7fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illiusSelect Numbers 24:7

8Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittisSelect Numbers 24:8

9accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabiturSelect Numbers 24:9

10iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixistiSelect Numbers 24:10

11revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore dispositoSelect Numbers 24:11

12respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixiSelect Numbers 24:12

13si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquarSelect Numbers 24:13

14verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo temporeSelect Numbers 24:14

15sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculusSelect Numbers 24:15

16dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculosSelect Numbers 24:16

17videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios SethSelect Numbers 24:17

18et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter agetSelect Numbers 24:18

19de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatisSelect Numbers 24:19

20cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdenturSelect Numbers 24:20

21vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuumSelect Numbers 24:21

22et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet teSelect Numbers 24:22

23adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet DeusSelect Numbers 24:23

24venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribuntSelect Numbers 24:24

25surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediitSelect Numbers 24:25

Next: Numbers 25Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.