Numbers 27
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et ThersaSelect Numbers 27:1
2steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixeruntSelect Numbers 27:2
3pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostriSelect Numbers 27:3
4rettulitque Moses causam earum ad iudicium DominiSelect Numbers 27:4
5qui dixit ad eumSelect Numbers 27:5
6iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedantSelect Numbers 27:6
7ad filios autem Israhel loqueris haecSelect Numbers 27:7
8homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditasSelect Numbers 27:8
9si filiam non habuerit habebit successores fratres suosSelect Numbers 27:9
10quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eiusSelect Numbers 27:10
11sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus MosiSelect Numbers 27:11
12dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis IsrahelSelect Numbers 27:12
13cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus AaronSelect Numbers 27:13
14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti SinSelect Numbers 27:14
15cui respondit MosesSelect Numbers 27:15
16provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hancSelect Numbers 27:16
17et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastoreSelect Numbers 27:17
18dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eumSelect Numbers 27:18
19qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudineSelect Numbers 27:19
20et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum IsrahelSelect Numbers 27:20
21pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudoSelect Numbers 27:21
22fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populiSelect Numbers 27:22
23et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat DominusSelect Numbers 27:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society