Numbers 28
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1dixit quoque Dominus ad MosenSelect Numbers 28:1
2praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora suaSelect Numbers 28:2
3haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternumSelect Numbers 28:3
4unum offeretis mane et alterum ad vesperamSelect Numbers 28:4
5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hinSelect Numbers 28:5
6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi DominiSelect Numbers 28:6
7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario DominiSelect Numbers 28:7
8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris DominoSelect Numbers 28:8
9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et libaSelect Numbers 28:9
10quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiternoSelect Numbers 28:10
11in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatosSelect Numbers 28:11
12et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietesSelect Numbers 28:12
13et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est DominoSelect Numbers 28:13
14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succeduntSelect Numbers 28:14
15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suisSelect Numbers 28:15
16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini eritSelect Numbers 28:16
17et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymisSelect Numbers 28:17
18quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in eaSelect Numbers 28:18
19offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemSelect Numbers 28:19
20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietemSelect Numbers 28:20
21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnosSelect Numbers 28:21
22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobisSelect Numbers 28:22
23praeter holocaustum matutinum quod semper offertisSelect Numbers 28:23
24ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorumSelect Numbers 28:24
25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eoSelect Numbers 28:25
26dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in eaSelect Numbers 28:26
27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septemSelect Numbers 28:27
28atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duasSelect Numbers 28:28
29per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoqueSelect Numbers 28:29
30qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eiusSelect Numbers 28:30
31inmaculata offeretis omnia cum libationibus suisSelect Numbers 28:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society