Numbers 29
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarumSelect Numbers 29:1
2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemSelect Numbers 29:2
3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietemSelect Numbers 29:3
4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septemSelect Numbers 29:4
5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populiSelect Numbers 29:5
6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum DominoSelect Numbers 29:6
7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in eaSelect Numbers 29:7
8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemSelect Numbers 29:8
9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietemSelect Numbers 29:9
10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agniSelect Numbers 29:10
11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorumSelect Numbers 29:11
12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebusSelect Numbers 29:12
13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatosSelect Numbers 29:13
14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobusSelect Numbers 29:14
15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecimSelect Numbers 29:15
16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eiusSelect Numbers 29:16
17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimSelect Numbers 29:17
18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:18
19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineSelect Numbers 29:19
20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimSelect Numbers 29:20
21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:21
22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eiusSelect Numbers 29:22
23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimSelect Numbers 29:23
24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:24
25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineSelect Numbers 29:25
26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimSelect Numbers 29:26
27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:27
28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineSelect Numbers 29:28
29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimSelect Numbers 29:29
30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:30
31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineSelect Numbers 29:31
32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimSelect Numbers 29:32
33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:33
34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineSelect Numbers 29:34
35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietisSelect Numbers 29:35
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemSelect Numbers 29:36
37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisSelect Numbers 29:37
38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineSelect Numbers 29:38
39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificisSelect Numbers 29:39
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society