Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 3

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte SinaiSelect Numbers 3:1

2et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et IthamarSelect Numbers 3:2

3haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerenturSelect Numbers 3:3

4mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suoSelect Numbers 3:4

5locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 3:5

6adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubentSelect Numbers 3:6

7et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimoniiSelect Numbers 3:7

8et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eiusSelect Numbers 3:8

9dabisque dono LevitasSelect Numbers 3:9

10Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morieturSelect Numbers 3:10

11locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 3:11

12ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae meiSelect Numbers 3:12

13meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego DominusSelect Numbers 3:13

14locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicensSelect Numbers 3:14

15numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supraSelect Numbers 3:15

16numeravit Moses ut praeceperat DominusSelect Numbers 3:16

17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et MerariSelect Numbers 3:17

18filii Gerson Lebni et SemeiSelect Numbers 3:18

19filii Caath Amram et Iessaar Hebron et OzihelSelect Numbers 3:19

20filii Merari Mooli et MusiSelect Numbers 3:20

21de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeiticaSelect Numbers 3:21

22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorumSelect Numbers 3:22

23hii post tabernaculum metabuntur ad occidentemSelect Numbers 3:23

24sub principe Eliasaph filio LahelSelect Numbers 3:24

25et habebunt excubias in tabernaculo foederisSelect Numbers 3:25

26ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eiusSelect Numbers 3:26

27cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina suaSelect Numbers 3:27

28omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuariiSelect Numbers 3:28

29et castrametabuntur ad meridianam plagamSelect Numbers 3:29

30princepsque eorum erit Elisaphan filius OzihelSelect Numbers 3:30

31et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilemSelect Numbers 3:31

32princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuariiSelect Numbers 3:32

33at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina suaSelect Numbers 3:33

34omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducentiSelect Numbers 3:34

35princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabunturSelect Numbers 3:35

36erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinentSelect Numbers 3:36

37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibusSelect Numbers 3:37

38castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morieturSelect Numbers 3:38

39omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo miliaSelect Numbers 3:39

40et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorumSelect Numbers 3:40

41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum IsrahelSelect Numbers 3:41

42recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum IsrahelSelect Numbers 3:42

43et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tresSelect Numbers 3:43

44locutusque est Dominus ad MosenSelect Numbers 3:44

45tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum DominusSelect Numbers 3:45

46in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum IsrahelSelect Numbers 3:46

47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos vigintiSelect Numbers 3:47

48dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra suntSelect Numbers 3:48

49tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a LevitisSelect Numbers 3:49

50pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuariiSelect Numbers 3:50

51et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi DominusSelect Numbers 3:51

Next: Numbers 4Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.