Numbers 31
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 31:1
2ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuumSelect Numbers 31:2
3statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de MadianitisSelect Numbers 31:3
4mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellumSelect Numbers 31:4
5dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnamSelect Numbers 31:5
6quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit eiSelect Numbers 31:6
7cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occideruntSelect Numbers 31:7
8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladioSelect Numbers 31:8
9ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati suntSelect Numbers 31:9
10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsitSelect Numbers 31:10
11et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentisSelect Numbers 31:11
12et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra HierichoSelect Numbers 31:12
13egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castraSelect Numbers 31:13
14iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de belloSelect Numbers 31:14
15ait cur feminas reservastisSelect Numbers 31:15
16nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populusSelect Numbers 31:16
17ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulateSelect Numbers 31:17
18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobisSelect Numbers 31:18
19et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimoSelect Numbers 31:19
20et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabiturSelect Numbers 31:20
21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus MosiSelect Numbers 31:21
22aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbumSelect Numbers 31:22
23et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabiturSelect Numbers 31:23
24et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitisSelect Numbers 31:24
25dixitque Dominus ad MosenSelect Numbers 31:25
26tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgiSelect Numbers 31:26
27dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinemSelect Numbers 31:27
28et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibusSelect Numbers 31:28
29et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini suntSelect Numbers 31:29
30ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi DominiSelect Numbers 31:30
31feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat DominusSelect Numbers 31:31
32fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque miliaSelect Numbers 31:32
33boum septuaginta duo miliaSelect Numbers 31:33
34asinorum sexaginta milia et milleSelect Numbers 31:34
35animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo miliaSelect Numbers 31:35
36dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingentaSelect Numbers 31:36
37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinqueSelect Numbers 31:37
38et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duoSelect Numbers 31:38
39de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unusSelect Numbers 31:39
40de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animaeSelect Numbers 31:40
41tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatumSelect Numbers 31:41
42ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerantSelect Numbers 31:42
43de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentisSelect Numbers 31:43
44et de bubus triginta sex milibusSelect Numbers 31:44
45et de asinis triginta milibus quingentisSelect Numbers 31:45
46et de hominibus sedecim milibusSelect Numbers 31:46
47tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat DominusSelect Numbers 31:47
48cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixeruntSelect Numbers 31:48
49nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuitSelect Numbers 31:49
50ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis DominumSelect Numbers 31:50
51susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebusSelect Numbers 31:51
52pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibusSelect Numbers 31:52
53unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum eratSelect Numbers 31:53
54et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram DominoSelect Numbers 31:54
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society