Numbers 8
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 8:1
2loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebuntSelect Numbers 8:2
3fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus MosiSelect Numbers 8:3
4haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrumSelect Numbers 8:4
5et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 8:5
6tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eosSelect Numbers 8:6
7iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerintSelect Numbers 8:7
8tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccatoSelect Numbers 8:8
9et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum IsrahelSelect Numbers 8:9
10cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eosSelect Numbers 8:10
11et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eiusSelect Numbers 8:11
12Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eisSelect Numbers 8:12
13statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos DominoSelect Numbers 8:13
14ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint meiSelect Numbers 8:14
15et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis IsrahelSelect Numbers 8:15
16pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eosSelect Numbers 8:16
17mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihiSelect Numbers 8:17
18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum IsrahelSelect Numbers 8:18
19tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuariumSelect Numbers 8:19
20feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus MosiSelect Numbers 8:20
21purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eisSelect Numbers 8:21
22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum estSelect Numbers 8:22
23locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Numbers 8:23
24haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederisSelect Numbers 8:24
25cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabuntSelect Numbers 8:25
26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suisSelect Numbers 8:26
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society