Philippians 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconisSelect Philippians 1:1
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoSelect Philippians 1:2
3gratias ago Deo meo in omni memoria vestriSelect Philippians 1:3
4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciensSelect Philippians 1:4
5super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nuncSelect Philippians 1:5
6confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi IesuSelect Philippians 1:6
7sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esseSelect Philippians 1:7
8testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi IesuSelect Philippians 1:8
9et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensuSelect Philippians 1:9
10ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem ChristiSelect Philippians 1:10
11repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem DeiSelect Philippians 1:11
12scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangeliiSelect Philippians 1:12
13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibusSelect Philippians 1:13
14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loquiSelect Philippians 1:14
15quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicantSelect Philippians 1:15
16quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sumSelect Philippians 1:16
17quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meisSelect Philippians 1:17
18quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudeboSelect Philippians 1:18
19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu ChristiSelect Philippians 1:19
20secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortemSelect Philippians 1:20
21mihi enim vivere Christus est et mori lucrumSelect Philippians 1:21
22quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoroSelect Philippians 1:22
23coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis meliusSelect Philippians 1:23
24permanere autem in carne magis necessarium est propter vosSelect Philippians 1:24
25et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fideiSelect Philippians 1:25
26ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vosSelect Philippians 1:26
27tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangeliiSelect Philippians 1:27
28et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a DeoSelect Philippians 1:28
29quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiaminiSelect Philippians 1:29
30eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de meSelect Philippians 1:30
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation