Skip to content
Church.wiki
Philippians

Philippians 2

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationesSelect Philippians 2:1

2implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientesSelect Philippians 2:2

3nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantesSelect Philippians 2:3

4non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorumSelect Philippians 2:4

5hoc enim sentite in vobis quod et in Christo IesuSelect Philippians 2:5

6qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem DeoSelect Philippians 2:6

7sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homoSelect Philippians 2:7

8humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucisSelect Philippians 2:8

9propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomenSelect Philippians 2:9

10ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorumSelect Philippians 2:10

11et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei PatrisSelect Philippians 2:11

12itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operaminiSelect Philippians 2:12

13Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntateSelect Philippians 2:13

14omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibusSelect Philippians 2:14

15ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundoSelect Philippians 2:15

16verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboraviSelect Philippians 2:16

17sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobisSelect Philippians 2:17

18id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihiSelect Philippians 2:18

19spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos suntSelect Philippians 2:19

20neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sitSelect Philippians 2:20

21omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi IesuSelect Philippians 2:21

22experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangeliumSelect Philippians 2:22

23hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me suntSelect Philippians 2:23

24confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos citoSelect Philippians 2:24

25necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vosSelect Philippians 2:25

26quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatumSelect Philippians 2:26

27nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberemSelect Philippians 2:27

28festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia simSelect Philippians 2:28

29excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetoteSelect Philippians 2:29

30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequiumSelect Philippians 2:30

Next: Philippians 3Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philippians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.