Proverbs 11
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eiusSelect Proverbs 11:1
2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientiaSelect Proverbs 11:2
3simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illosSelect Proverbs 11:3
4non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morteSelect Proverbs 11:4
5iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impiusSelect Proverbs 11:5
6iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniquiSelect Proverbs 11:6
7mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribitSelect Proverbs 11:7
8iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eoSelect Proverbs 11:8
9simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientiaSelect Proverbs 11:9
10in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatioSelect Proverbs 11:10
11benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subverteturSelect Proverbs 11:11
12qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebitSelect Proverbs 11:12
13qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissumSelect Proverbs 11:13
14ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consiliaSelect Proverbs 11:14
15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus eritSelect Proverbs 11:15
16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitiasSelect Proverbs 11:16
17benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicitSelect Proverbs 11:17
18impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelisSelect Proverbs 11:18
19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortemSelect Proverbs 11:19
20abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulantSelect Proverbs 11:20
21manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabiturSelect Proverbs 11:21
22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatuaSelect Proverbs 11:22
23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furorSelect Proverbs 11:23
24alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate suntSelect Proverbs 11:24
25anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabiturSelect Proverbs 11:25
26qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentiumSelect Proverbs 11:26
27bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eisSelect Proverbs 11:27
28qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabuntSelect Proverbs 11:28
29qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapientiSelect Proverbs 11:29
30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens estSelect Proverbs 11:30
31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccatorSelect Proverbs 11:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society