Proverbs 16
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguamSelect Proverbs 16:1
2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est DominusSelect Proverbs 16:2
3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuaeSelect Proverbs 16:3
4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malumSelect Proverbs 16:4
5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocensSelect Proverbs 16:5
6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a maloSelect Proverbs 16:6
7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacemSelect Proverbs 16:7
8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitateSelect Proverbs 16:8
9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eiusSelect Proverbs 16:9
10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eiusSelect Proverbs 16:10
11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculiSelect Proverbs 16:11
12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur soliumSelect Proverbs 16:12
13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligeturSelect Proverbs 16:13
14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eamSelect Proverbs 16:14
15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinusSelect Proverbs 16:15
16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argentoSelect Proverbs 16:16
17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suamSelect Proverbs 16:17
18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritusSelect Proverbs 16:18
19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbisSelect Proverbs 16:19
20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus estSelect Proverbs 16:20
21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipietSelect Proverbs 16:21
22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitasSelect Proverbs 16:22
23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiamSelect Proverbs 16:23
24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuumSelect Proverbs 16:24
25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortemSelect Proverbs 16:25
26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suumSelect Proverbs 16:26
27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescitSelect Proverbs 16:27
28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principesSelect Proverbs 16:28
29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonamSelect Proverbs 16:29
30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malumSelect Proverbs 16:30
31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperieturSelect Proverbs 16:31
32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbiumSelect Proverbs 16:32
33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperanturSelect Proverbs 16:33
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society