Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 17

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgioSelect Proverbs 17:1

2servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividetSelect Proverbs 17:2

3sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat DominusSelect Proverbs 17:3

4malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibusSelect Proverbs 17:4

5qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitusSelect Proverbs 17:5

6corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres suiSelect Proverbs 17:6

7non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiensSelect Proverbs 17:7

8gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegitSelect Proverbs 17:8

9qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatosSelect Proverbs 17:9

10plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultumSelect Proverbs 17:10

11semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eumSelect Proverbs 17:11

12expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia suaSelect Proverbs 17:12

13qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eiusSelect Proverbs 17:13

14qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deseritSelect Proverbs 17:14

15et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud DominumSelect Proverbs 17:15

16quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possitSelect Proverbs 17:16

17omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobaturSelect Proverbs 17:17

18homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suoSelect Proverbs 17:18

19qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinamSelect Proverbs 17:19

20qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malumSelect Proverbs 17:20

21natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabiturSelect Proverbs 17:21

22animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossaSelect Proverbs 17:22

23munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudiciiSelect Proverbs 17:23

24in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terraeSelect Proverbs 17:24

25ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eumSelect Proverbs 17:25

26non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicatSelect Proverbs 17:26

27qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditusSelect Proverbs 17:27

28stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegensSelect Proverbs 17:28

Next: Proverbs 18Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.