Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 28

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore eritSelect Proverbs 28:1

2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior eritSelect Proverbs 28:2

3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur famesSelect Proverbs 28:3

4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eumSelect Proverbs 28:4

5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omniaSelect Proverbs 28:5

6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribusSelect Proverbs 28:6

7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suumSelect Proverbs 28:7

8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat easSelect Proverbs 28:8

9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilisSelect Proverbs 28:9

10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bonaSelect Proverbs 28:10

11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eumSelect Proverbs 28:11

12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominumSelect Proverbs 28:12

13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequeturSelect Proverbs 28:13

14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malumSelect Proverbs 28:14

15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperemSelect Proverbs 28:15

16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eiusSelect Proverbs 28:16

17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentetSelect Proverbs 28:17

18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semelSelect Proverbs 28:18

19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestateSelect Proverbs 28:19

20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocensSelect Proverbs 28:20

21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatemSelect Proverbs 28:21

22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat eiSelect Proverbs 28:22

23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipitSelect Proverbs 28:23

24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae estSelect Proverbs 28:24

25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabiturSelect Proverbs 28:25

26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabiturSelect Proverbs 28:26

27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriamSelect Proverbs 28:27

28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iustiSelect Proverbs 28:28

Next: Proverbs 29Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.