Proverbs 30
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1verba congregantis filii vomentis Visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus aitSelect Proverbs 30:1
2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecumSelect Proverbs 30:2
3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiamSelect Proverbs 30:3
4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nostiSelect Proverbs 30:4
5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in seSelect Proverbs 30:5
6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendaxSelect Proverbs 30:6
7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriarSelect Proverbs 30:7
8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessariaSelect Proverbs 30:8
9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei meiSelect Proverbs 30:9
10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruasSelect Proverbs 30:10
11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suaeSelect Proverbs 30:11
12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suisSelect Proverbs 30:12
13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectaeSelect Proverbs 30:13
14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibusSelect Proverbs 30:14
15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficitSelect Proverbs 30:15
16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficitSelect Proverbs 30:16
17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilaeSelect Proverbs 30:17
18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoroSelect Proverbs 30:18
19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentulaSelect Proverbs 30:19
20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malumSelect Proverbs 30:20
21per tria movetur terra et quartum non potest sustinereSelect Proverbs 30:21
22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit ciboSelect Proverbs 30:22
23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suaeSelect Proverbs 30:23
24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibusSelect Proverbs 30:24
25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibiSelect Proverbs 30:25
26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suumSelect Proverbs 30:26
27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmasSelect Proverbs 30:27
28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regisSelect Proverbs 30:28
29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciterSelect Proverbs 30:29
30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursumSelect Proverbs 30:30
31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat eiSelect Proverbs 30:31
32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manumSelect Proverbs 30:32
33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordiasSelect Proverbs 30:33
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society