Proverbs 31
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1verba lamuhel regis visio qua erudivit eum mater suaSelect Proverbs 31:1
2Quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorumSelect Proverbs 31:2
3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos regesSelect Proverbs 31:3
4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietasSelect Proverbs 31:4
5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperisSelect Proverbs 31:5
6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animoSelect Proverbs 31:6
7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur ampliusSelect Proverbs 31:7
8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseuntSelect Proverbs 31:8
9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperemSelect Proverbs 31:9
10aleph Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eiusSelect Proverbs 31:10
11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebitSelect Proverbs 31:11
12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suaeSelect Proverbs 31:12
13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarumSelect Proverbs 31:13
14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suumSelect Proverbs 31:14
15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suisSelect Proverbs 31:15
16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineamSelect Proverbs 31:16
17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suumSelect Proverbs 31:17
18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illiusSelect Proverbs 31:18
19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusumSelect Proverbs 31:19
20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperemSelect Proverbs 31:20
21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibusSelect Proverbs 31:21
22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eiusSelect Proverbs 31:22
23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terraeSelect Proverbs 31:23
24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit ChananeoSelect Proverbs 31:24
25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimoSelect Proverbs 31:25
26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eiusSelect Proverbs 31:26
27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedetSelect Proverbs 31:27
28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eamSelect Proverbs 31:28
29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universasSelect Proverbs 31:29
30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabiturSelect Proverbs 31:30
31thav date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius EXPLICIT LIBER PROVERBIORUMSelect Proverbs 31:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society