Revelation 18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eiusSelect Revelation 18:1
2et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundaeSelect Revelation 18:2
3quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti suntSelect Revelation 18:3
4et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatisSelect Revelation 18:4
5quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eiusSelect Revelation 18:5
6reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplumSelect Revelation 18:6
7quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videboSelect Revelation 18:7
8ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illamSelect Revelation 18:8
9et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eiusSelect Revelation 18:9
10longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuumSelect Revelation 18:10
11et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet ampliusSelect Revelation 18:11
12mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmoreSelect Revelation 18:12
13et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominumSelect Revelation 18:13
14et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenientSelect Revelation 18:14
15mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentesSelect Revelation 18:15
16et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritisSelect Revelation 18:16
17quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steteruntSelect Revelation 18:17
18et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnaeSelect Revelation 18:18
19et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata estSelect Revelation 18:19
20exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illaSelect Revelation 18:20
21et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenieturSelect Revelation 18:21
22et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te ampliusSelect Revelation 18:22
23et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentesSelect Revelation 18:23
24et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terraSelect Revelation 18:24
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation