Skip to content
Church.wiki
Revelation

Revelation 22

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agniSelect Revelation 22:1

2in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentiumSelect Revelation 22:2

3et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illiSelect Revelation 22:3

4et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorumSelect Revelation 22:4

5et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorumSelect Revelation 22:5

6et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri citoSelect Revelation 22:6

7et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huiusSelect Revelation 22:7

8et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebatSelect Revelation 22:8

9et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adoraSelect Revelation 22:9

10et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope estSelect Revelation 22:10

11qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhucSelect Revelation 22:11

12ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera suaSelect Revelation 22:12

13ego Α et ω primus et novissimus principium et finisSelect Revelation 22:13

14beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatemSelect Revelation 22:14

15foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendaciumSelect Revelation 22:15

16ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutinaSelect Revelation 22:16

17et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratisSelect Revelation 22:17

18contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro istoSelect Revelation 22:18

19et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro istoSelect Revelation 22:19

20dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine IesuSelect Revelation 22:20

21gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus EXPLICIT APOCALYPSIS IOHANNIS APOSTOLISelect Revelation 22:21

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Revelation

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.