Revelation 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus esSelect Revelation 3:1
2esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meoSelect Revelation 3:2
3in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad teSelect Revelation 3:3
4sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni suntSelect Revelation 3:4
5qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eiusSelect Revelation 3:5
6qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiisSelect Revelation 3:6
7et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperitSelect Revelation 3:7
8scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meumSelect Revelation 3:8
9ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi teSelect Revelation 3:9
10quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terraSelect Revelation 3:10
11venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuamSelect Revelation 3:11
12qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novumSelect Revelation 3:12
13qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiisSelect Revelation 3:13
14et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae DeiSelect Revelation 3:14
15scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidusSelect Revelation 3:15
16sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meoSelect Revelation 3:16
17quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudusSelect Revelation 3:17
18suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videasSelect Revelation 3:18
19ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam ageSelect Revelation 3:19
20ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecumSelect Revelation 3:20
21qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eiusSelect Revelation 3:21
22qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiisSelect Revelation 3:22
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation