Romans 10
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutemSelect Romans 10:1
2testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiamSelect Romans 10:2
3ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiectiSelect Romans 10:3
4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credentiSelect Romans 10:4
5Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in eaSelect Romans 10:5
6quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducereSelect Romans 10:6
7aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocareSelect Romans 10:7
8sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamusSelect Romans 10:8
9quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus erisSelect Romans 10:9
10corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutemSelect Romans 10:10
11dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundeturSelect Romans 10:11
12non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illumSelect Romans 10:12
13omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus eritSelect Romans 10:13
14quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicanteSelect Romans 10:14
15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bonaSelect Romans 10:15
16sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostroSelect Romans 10:16
17ergo fides ex auditu auditus autem per verbum ChristiSelect Romans 10:17
18sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorumSelect Romans 10:18
19sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittamSelect Romans 10:19
20Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabantSelect Romans 10:20
21ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentemSelect Romans 10:21
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society