Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 11

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu BeniaminSelect Romans 11:1

2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus IsrahelSelect Romans 11:2

3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meamSelect Romans 11:3

4sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu BaalSelect Romans 11:4

5sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae suntSelect Romans 11:5

6si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratiaSelect Romans 11:6

7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati suntSelect Romans 11:7

8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diemSelect Romans 11:8

9et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illisSelect Romans 11:9

10obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurvaSelect Romans 11:10

11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulenturSelect Romans 11:11

12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorumSelect Romans 11:12

13vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificaboSelect Romans 11:13

14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illisSelect Romans 11:14

15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuisSelect Romans 11:15

16quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et ramiSelect Romans 11:16

17quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus esSelect Romans 11:17

18noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix teSelect Romans 11:18

19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserarSelect Romans 11:19

20bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed timeSelect Romans 11:20

21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcatSelect Romans 11:21

22vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu exciderisSelect Romans 11:22

23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illosSelect Romans 11:23

24nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivaeSelect Romans 11:24

25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraretSelect Romans 11:25

26et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab IacobSelect Romans 11:26

27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorumSelect Romans 11:27

28secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patresSelect Romans 11:28

29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio DeiSelect Romans 11:29

30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatemSelect Romans 11:30

31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequanturSelect Romans 11:31

32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereaturSelect Romans 11:32

33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eiusSelect Romans 11:33

34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuitSelect Romans 11:34

35aut quis prior dedit illi et retribuetur eiSelect Romans 11:35

36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amenSelect Romans 11:36

Next: Romans 12Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.