Romans 12
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrumSelect Romans 12:1
2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfectaSelect Romans 12:2
3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fideiSelect Romans 12:3
4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habentSelect Romans 12:4
5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membraSelect Romans 12:5
6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fideiSelect Romans 12:6
7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrinaSelect Romans 12:7
8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritateSelect Romans 12:8
9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bonoSelect Romans 12:9
10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientesSelect Romans 12:10
11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientesSelect Romans 12:11
12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantesSelect Romans 12:12
13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantesSelect Romans 12:13
14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicereSelect Romans 12:14
15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibusSelect Romans 12:15
16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsosSelect Romans 12:16
17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibusSelect Romans 12:17
18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentesSelect Romans 12:18
19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit DominusSelect Romans 12:19
20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eiusSelect Romans 12:20
21noli vinci a malo sed vince in bono malumSelect Romans 12:21
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society