Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 15

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placereSelect Romans 15:1

2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationemSelect Romans 15:2

3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super meSelect Romans 15:3

4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamusSelect Romans 15:4

5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum ChristumSelect Romans 15:5

6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu ChristiSelect Romans 15:6

7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem DeiSelect Romans 15:7

8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrumSelect Romans 15:8

9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantaboSelect Romans 15:9

10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eiusSelect Romans 15:10

11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populiSelect Romans 15:11

12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabuntSelect Romans 15:12

13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus SanctiSelect Romans 15:13

14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monereSelect Romans 15:14

15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a DeoSelect Romans 15:15

16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu SanctoSelect Romans 15:16

17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad DeumSelect Romans 15:17

18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factisSelect Romans 15:18

19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium ChristiSelect Romans 15:19

20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificaremSelect Romans 15:20

21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegentSelect Romans 15:21

22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vosSelect Romans 15:22

23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annisSelect Romans 15:23

24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fueroSelect Romans 15:24

25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctisSelect Romans 15:25

26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in HierusalemSelect Romans 15:26

27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eisSelect Romans 15:27

28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in HispaniamSelect Romans 15:28

29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniamSelect Romans 15:29

30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad DeumSelect Romans 15:30

31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctisSelect Romans 15:31

32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscumSelect Romans 15:32

33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amenSelect Romans 15:33

Next: Romans 16Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.