Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 16

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est CenchrisSelect Romans 16:1

2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsiSelect Romans 16:2

3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo IesuSelect Romans 16:3

4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentiumSelect Romans 16:4

5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in ChristoSelect Romans 16:5

6salutate Mariam quae multum laboravit in vobisSelect Romans 16:6

7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in ChristoSelect Romans 16:7

8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in DominoSelect Romans 16:8

9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meumSelect Romans 16:9

10salutate Apellen probum in ChristoSelect Romans 16:10

11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in DominoSelect Romans 16:11

12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in DominoSelect Romans 16:12

13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meamSelect Romans 16:13

14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratresSelect Romans 16:14

15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctosSelect Romans 16:15

16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae ChristiSelect Romans 16:16

17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illisSelect Romans 16:17

18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentiumSelect Romans 16:18

19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in maloSelect Romans 16:19

20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscumSelect Romans 16:20

21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati meiSelect Romans 16:21

22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in DominoSelect Romans 16:22

23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus fraterSelect Romans 16:23

25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis tacitiSelect Romans 16:25

26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognitoSelect Romans 16:26

27solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen EXPLICIT EPISTULA AD ROMANOSSelect Romans 16:27

Next: 1 Corinthians 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.