Romans 6
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundetSelect Romans 6:1
2absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illoSelect Romans 6:2
3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumusSelect Romans 6:3
4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemusSelect Romans 6:4
5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimusSelect Romans 6:5
6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccatoSelect Romans 6:6
7qui enim mortuus est iustificatus est a peccatoSelect Romans 6:7
8si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum ChristoSelect Romans 6:8
9scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabiturSelect Romans 6:9
10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit DeoSelect Romans 6:10
11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo IesuSelect Romans 6:11
12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eiusSelect Romans 6:12
13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae DeoSelect Romans 6:13
14peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratiaSelect Romans 6:14
15quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absitSelect Romans 6:15
16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiamSelect Romans 6:16
17gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estisSelect Romans 6:17
18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiaeSelect Romans 6:18
19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationemSelect Romans 6:19
20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiaeSelect Romans 6:20
21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors estSelect Romans 6:21
22nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternamSelect Romans 6:22
23stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostroSelect Romans 6:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society