Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 7

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivitSelect Romans 7:1

2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viriSelect Romans 7:2

3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viroSelect Romans 7:3

4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus DeoSelect Romans 7:4

5cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent mortiSelect Romans 7:5

6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litteraeSelect Romans 7:6

7quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupiscesSelect Romans 7:7

8occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum eratSelect Romans 7:8

9ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixitSelect Romans 7:9

10ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortemSelect Romans 7:10

11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occiditSelect Romans 7:11

12itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonumSelect Romans 7:12

13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatumSelect Romans 7:13

14scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccatoSelect Romans 7:14

15quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facioSelect Romans 7:15

16si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bonaSelect Romans 7:16

17nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatumSelect Romans 7:17

18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenioSelect Romans 7:18

19non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc agoSelect Romans 7:19

20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatumSelect Romans 7:20

21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacetSelect Romans 7:21

22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominemSelect Romans 7:22

23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meisSelect Romans 7:23

24infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huiusSelect Romans 7:24

25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccatiSelect Romans 7:25

Next: Romans 8Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.