Romans 8
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulantSelect Romans 8:1
2lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortisSelect Romans 8:2
3nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carneSelect Romans 8:3
4ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum SpiritumSelect Romans 8:4
5qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiuntSelect Romans 8:5
6nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et paxSelect Romans 8:6
7quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potestSelect Romans 8:7
8qui autem in carne sunt Deo placere non possuntSelect Romans 8:8
9vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eiusSelect Romans 8:9
10si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationemSelect Romans 8:10
11quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobisSelect Romans 8:11
12ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamusSelect Romans 8:12
13si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetisSelect Romans 8:13
14quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt DeiSelect Romans 8:14
15non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba PaterSelect Romans 8:15
16ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii DeiSelect Romans 8:16
17si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemurSelect Romans 8:17
18existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobisSelect Romans 8:18
19nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectatSelect Romans 8:19
20vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spemSelect Romans 8:20
21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum DeiSelect Romans 8:21
22scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhucSelect Romans 8:22
23non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostriSelect Romans 8:23
24spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid speratSelect Romans 8:24
25si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamusSelect Romans 8:25
26similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibusSelect Romans 8:26
27qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctisSelect Romans 8:27
28scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sanctiSelect Romans 8:28
29nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribusSelect Romans 8:29
30quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavitSelect Romans 8:30
31quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nosSelect Romans 8:31
32qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabitSelect Romans 8:32
33quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificatSelect Romans 8:33
34quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobisSelect Romans 8:34
35quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladiusSelect Romans 8:35
36sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionisSelect Romans 8:36
37sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nosSelect Romans 8:37
38certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudinesSelect Romans 8:38
39neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostroSelect Romans 8:39
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society