Skip to content
Church.wiki
Song of Songs

Song of Songs 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte GalaadSelect Song of Songs 4:1

2dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter easSelect Song of Songs 4:2

3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latetSelect Song of Songs 4:3

4sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortiumSelect Song of Songs 4:4

5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliisSelect Song of Songs 4:5

6donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turisSelect Song of Songs 4:6

7tota pulchra es amica mea et macula non est in teSelect Song of Songs 4:7

8veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorumSelect Song of Songs 4:8

9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tuiSelect Song of Songs 4:9

10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromataSelect Song of Songs 4:10

11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turisSelect Song of Songs 4:11

12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatusSelect Song of Songs 4:12

13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardoSelect Song of Songs 4:13

14nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentisSelect Song of Songs 4:14

15fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de LibanoSelect Song of Songs 4:15

16surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illiusSelect Song of Songs 4:16

Next: Song of Songs 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Song of Songs

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.